Écouter et lire l'actualité tous les jours en latin

sur le site http://ohjelmaopas.yle.fi/1-2513619

Nuntii Latini 9.1.2015

Die Mercurii (7.1.) Lutetiae Parisiorum ictus terroristicus factus est, quo saltem duodecim homines vitam amiserunt et totidem fere vulnerati sunt. Impetus ad redactores diarii hebdomadalis satirici nomine Charlie Hebdo spectabat. Testes oculati narrant duos viros cucullatos arma vibrantes et dicta islamica clamitantes in domum diurnariorum penetravisse et post stragem editam duobus vehiculis e loco effugisse.

(Reijo Pitkäranta)

Incendia terrestria Australiae

In partibus Australiae meridianae saevissima incendia terrestria conflata sunt. Multa milia incolarum, ut e periculo evaderent, domos relinquere coacta sunt. Magistratus describunt condicionem rerum in illa regione difficiliorem esse quam umquam his triginta annis. Difficultates ventis vehementibus et tempestate aestuosa augentur.

(Reijo Pitkäranta)

Oryza Fukushimae approbata

In Fukushima abhinc quattuor fere annos calamitas nuclearis gravissima facta est. Quam ob rem messes oryzae annis insequentibus ibidem peractae propter radiationem nimiam delendae erant. Nunc autem primum post illam cladem accidit, ut annona huius frugis ad mercatum approbaretur, cum vis radioactivitatis in oryza inventa modum a regimine constitutum non iam excederet

(Reijo Pitkäranta)

Pericula strepitus vehiculorum

Quartus quisque Europaeus nimio vehiculorum strepitu laborat, ut ex Sede circumiectali Europaea (EEA) nuntiatur. Quo effici, ut etiam decem milia hominum quotannis praemature moriantur. Numerum eorum, qui strepitui commeatus expositi sint, in urbibus Luxemburgi, Bulgariae, Belgii maximum esse.

(Reijo Pitkäranta)

De autocinetis electricis

Autocineta electrica maximam in Europa gratiam in Norvegia sibi conciliaverunt. Anno enim proximo ibidem amplius unum et viginti milia vehiculorum eius generis usu recepta sunt, quae copia duplo maior est quam anno superiore. Moderatores Norvegiae mercatui autoraedarum electricarum favent, cum sciant eas circumiectis minime nocere.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Finni de Russia censeant

Ex interrogatione publica nuper divulgata apparet maiorem partem Finnorum tensionibus internationalibus crescentibus Russiam non timere. Plus sexaginta centesimae (60%) respondentium credebant periculum non esse, ne Russia in proximo futuro securitati Finniae immineret. Markku Kangaspuro, expertus rerum Russicarum, existimat eventum hunc ostendere Finnos opinionem de Russia realisticam habere.

(Saara Honkanen)

Impetus in sedes nummarias

Novo anno ineunte complures mensae nummariae in Finlandia aut vitiis laborabant aut omnino non fungebantur. Idem ad apparatus pecuniarios automaticos et ad usum chartarum argentariarum fere valebat. In causa erant impetus frequentes in ministeria interretialia sedium nummariarum, quo factum est, ut clientes aditum ad computos mensarios non haberent.

(Reijo Pitkäranta)