Vivre en Romain aujourd'hui › L'actualité écrite et dite en latin

Fil des billets - Fil des commentaires

11 janvier 2015

Ecouter l'actualité tous les jours en latin

Écouter et lire l'actualité tous les jours en latin

sur le site http://ohjelmaopas.yle.fi/1-2513619

Nuntii Latini 9.1.2015

Die Mercurii (7.1.) Lutetiae Parisiorum ictus terroristicus factus est, quo saltem duodecim homines vitam amiserunt et totidem fere vulnerati sunt. Impetus ad redactores diarii hebdomadalis satirici nomine Charlie Hebdo spectabat. Testes oculati narrant duos viros cucullatos arma vibrantes et dicta islamica clamitantes in domum diurnariorum penetravisse et post stragem editam duobus vehiculis e loco effugisse.

(Reijo Pitkäranta)

Incendia terrestria Australiae

In partibus Australiae meridianae saevissima incendia terrestria conflata sunt. Multa milia incolarum, ut e periculo evaderent, domos relinquere coacta sunt. Magistratus describunt condicionem rerum in illa regione difficiliorem esse quam umquam his triginta annis. Difficultates ventis vehementibus et tempestate aestuosa augentur.

(Reijo Pitkäranta)

Oryza Fukushimae approbata

In Fukushima abhinc quattuor fere annos calamitas nuclearis gravissima facta est. Quam ob rem messes oryzae annis insequentibus ibidem peractae propter radiationem nimiam delendae erant. Nunc autem primum post illam cladem accidit, ut annona huius frugis ad mercatum approbaretur, cum vis radioactivitatis in oryza inventa modum a regimine constitutum non iam excederet

(Reijo Pitkäranta)

Pericula strepitus vehiculorum

Quartus quisque Europaeus nimio vehiculorum strepitu laborat, ut ex Sede circumiectali Europaea (EEA) nuntiatur. Quo effici, ut etiam decem milia hominum quotannis praemature moriantur. Numerum eorum, qui strepitui commeatus expositi sint, in urbibus Luxemburgi, Bulgariae, Belgii maximum esse.

(Reijo Pitkäranta)

De autocinetis electricis

Autocineta electrica maximam in Europa gratiam in Norvegia sibi conciliaverunt. Anno enim proximo ibidem amplius unum et viginti milia vehiculorum eius generis usu recepta sunt, quae copia duplo maior est quam anno superiore. Moderatores Norvegiae mercatui autoraedarum electricarum favent, cum sciant eas circumiectis minime nocere.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Finni de Russia censeant

Ex interrogatione publica nuper divulgata apparet maiorem partem Finnorum tensionibus internationalibus crescentibus Russiam non timere. Plus sexaginta centesimae (60%) respondentium credebant periculum non esse, ne Russia in proximo futuro securitati Finniae immineret. Markku Kangaspuro, expertus rerum Russicarum, existimat eventum hunc ostendere Finnos opinionem de Russia realisticam habere.

(Saara Honkanen)

Impetus in sedes nummarias

Novo anno ineunte complures mensae nummariae in Finlandia aut vitiis laborabant aut omnino non fungebantur. Idem ad apparatus pecuniarios automaticos et ad usum chartarum argentariarum fere valebat. In causa erant impetus frequentes in ministeria interretialia sedium nummariarum, quo factum est, ut clientes aditum ad computos mensarios non haberent.

(Reijo Pitkäranta)

08 janvier 2015

L'actualité en latin sur le site Ephemeris

Tous les jours vous trouverez l'actualité en latin sur le site 

http://ephemeris.alcuinus.net/index.php

Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 21 mensis Januarii 2015
Prima



Nuntii


Acta

Crater nugarum

Miscellanea

In orbe

Politica

Scientiae

Valetudo & medicina

Athletica

Oeconomia

Homines

Socialia

Percontatio

Religio

Opiniones

Insolita


Chronicae



Epistula Leonina

Nuntii Finnici

Sanctus


Cultura


Historia

Biographiae

Cinemata

Libri

Cultus

Poesis


Otium


Ars vivendi

Periegetica

Crucigramma


Fabulae


Holmesiaca

Narrationes

Superbia & odium

Crabatus


Varia


Vita Latina

Textus varii

Scholastica

Epistulae lectorum

Tempestas

Qui simus


Archiva


Annus 2014

Annus 2013

Annus 2012

Annus 2011

Annus 2010

Annus 2009

Annus 2008

Annus 2007

Annus 2006

Annus 2005

Annus 2004



Mosuliae, in urbe Iraquiae ab extremis Islamicis recta, XIII adolescentes palam occisi sunt quia gregi pedifollico clamando faverant. *** *** In Ucraina acerbius fit proelium apud aeriportum Doneskiae et in finitimis regiionibus, magna cum cruoris effusione. *** *** Grex tromocraticus Boko Haram vicos in Camerunia adgreditur, LXXX homines abripiens quorum L pueri. *** *** Pontifex Franciscus missam celebrat Taclobani, in vico ubi anno ante procella vehementi VII milia homines interierunt. *** *** Duae puellae Italicae, infantium adiutrices quae in Syria aestate praeterita ereptae erant, libertate donatae domum redierunt. *** *** Pontifex catholicus Franciscus Srilancam visitat, tam Singhalenses et Tamulicos quam fideles variarum religionum ad pacem adhortans. *** ***
Duae puellae Italicae ...

... ab Islamicis remissae sunt.
Sequitur.
NUNTII
Historica populi congregatio in Francogallia

--- post inhumanas caedes tromocratarum.
Sequitur.

Ictus tromocratici Lutetiae

Islamistae ictus tromocraticos contra sedem diurnariam "Charlie Hebdo" perfecerunt, decem homines necantes, octo quorum diurnarii sunt.
Sequitur.

Israëlem pecuniam detinere

... propter consilia Palaestinensium.
Sequitur.

Quaesitio in Mari Javaico

Spem esse minimam aliquem sospitem esse calamitatis aeriae in Indonesia.
Sequitur.

Urbi et Orbi

Iterum papa Franciscus diem Natalem celebrat, totius orbis cruciatus memorans.
Sequitur.

"Omnes sumus Americani"

Dissolvitur glacies inter Cubam et Civitates Americae Unitas.
Sequitur.

Dictaturae atrocitas in Brasilia patefacta est

Lex tamen oblivionis vetat, ne iudicentur rei.
Sequitur.

Netanyahu duos ministros expellit

... nova comitia sibi fausta exoptans.
Sequitur.



ATHLETICA
OPINIONES
RELIGIO
SOCIALIA
OPINIONES
BREVES
in orbe
Mosuliae, in urbe Iraquiae ab extremis Islamicis recta, XIII adolescentes palam occisi sunt quia gregi pedifollico clamando faverant. - 20/01/2015 04h23
in orbe
In Ucraina acerbius fit proelium apud aeriportum Doneskiae et in finitimis regiionibus, magna cum cruoris effusione. - 20/01/2015 00h05
in orbe
Grex tromocraticus Boko Haram vicos in Camerunia adgreditur, LXXX homines abripiens quorum L pueri. - 18/01/2015 22h51

 

 

Visitatores a die 27.04.2009:823249
Visitatores hodie:266
Nunc insunt:246

1421856129




EPISTULA LEONINA LXXXIII edita est!



  POESIS


Initium estne temporis novum?
scripsit Johannes Teresi



  HISTORIA
De Ulixe Aldrovandi
Inter viros doctos philosophus et medicus.


  CINEMATA
Evanuit puella
Pellicula filmica Americana prope Hitchcockiana, spectatorum animos trahit.


  HISTORIA
Andreas Vesalius
Abhinc quingentos annos, i. e. die 31 Dec. anni 1514, Bruxellis natus est Andreas Vesalius ...


  SANCTUS
Sanctus Franciscus (XVIII)
Duodevicesima iam pars biographiae praeclari sancti Assisiensis lectoribus praebetur.


  CINEMATA
Hobbitus iam ultimus
Hobbitus, sive pugna quinque exercituum est tertia et ultima pars trilogii Hobbit,