PLAUTE Mostellaria 

Théopropide, le maître de maison, est parti pour plusieurs années en Egypte. Pendant ce temps, son fils Philolachès s’est grandement débauché  sous l’influence de son esclave Tranion. Il en a conscience. Fou d’amour pour une jeune courtisane, Philématie, il se ruine en cadeaux, en fêtes. Grumion, autre esclave de la maisonnée à qui le maître a confié la gestion de la ferme prophétise que tout finira mal. La pièce s’ouvre sur une dispute entre Grumion et Tranion. Le premier reproche vertement au second son comportement, peu conforme à ce que l’on peut attendre d’un esclave au service de son maître, dans le plus pur respect des vertus anciennes.

 

GR. Perii. cur me verberas?         
TR. Quia vivis. GR. Patiar. sine modo adveniat senex.  
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
TR. Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
GR. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,              
rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,  
corrumpe erilem adulescentem optumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? 
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica  
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtute id factum tua et magisterio tuo.
TR. Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?  
lubet potare, amare, scorta ducere.
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
GR. Quam confidenter loquitur. TR. At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,   
caeno kopron commixte.