KHÂGNE – Option latin / Version n°1

Nous sommes à la fin de la pièce. L’esclave Diabole s’entretient avec Parasite. Il lui confie qu’il ne peut pas laisser sa maîtresse Artémone dans l’ignorance de la supercherie dont elle fait les frais.

IV.2 - DIAB. Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori               810 
me malim, quam haec non eius uxori indicem. 
ain tu? apud amicam munus adulescentuli 
fungare, uxori excuses te et dicas senem? 
praeripias scortum amanti atque argentum obicias 
lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?                 815 
suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. 
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, 
nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio, 
luxuriae sumptus suppeditare ut possies. 
PAR. 
Ego sic faciundum censeo: me honestiust,                 820 
quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet 
amoris causa percitum id fecisse te 
magis quam sua causa. DIAB. At pol qui dixti rectius. 
tu ergo fac ut illi turbas lites concias; 
cum suo sibi gnato unam ad amicam de die               825 
potare, illam expilare <narra>. PAR. Ne mone, 
ego istud curabo. DIAB. At ego te opperiar domi.—

ACTVS V, V.1
 
[ARGYRIPPVS 
Age decumbamus sis, pater. 
DEMAENETVS Vt iusseris, 
mi gnate, ita fiet. ARG. Pueri, mensam adponite.] 
DEM. Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat?               830 
ARG. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo, 
possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat. 
DEM. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARG. Edepol, pater, 
merito tuo facere possum. DEM. Age ergo, hoc agitemus convivium 
vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,                  835 
mi gnate, me abs te. 
ARG. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.