Acte I, scène 1 – Maître et esclave

Consignes :

Traduction à préparer pour le lundi 5 Mars.
N.B. Selon votre niveau vous avez chacune un passage en charge. Voir ci-dessous.

MERC. Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat. 
SOS.
 Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi; 
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
 
MERC.
 Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis, 
familiaris accipiere faxo haud familiariter. 355
 
S.
 Hic inquam habito ego atque horunc servos sum. 

                                                   M. At scin quo modo? 
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.
 

                                                 SOS. Quonam modo? 
MERC.
 Auferere, non abibis, si ego fustem sumpsero. 
SOS. Quin me esse huius familiai familiarem praedico. 
MERC.
 Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.    
SOS.
 Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas? 
M.
 Haecine tua domust? 

                                          S. Ita inquam. 

MERC.   Le roi Créon met ici chaque nuit une sentinelle.   SOS.   Il fait bien. Nous étions au loin, il a protégé notre logis : mais   
tu peux t'en aller à présent; dis-lui que les gens de la maison sont de retour.   MERC.  Je ne sais à quel titre tu peux en être; mais si tu ne t'éloignes au plus vite, notre ami, tu ne seras pas reçu en ami de la maison. SOS. Mais je demeure ici, te dis-je, et je suis serviteur dans ce logis.  MERC.   Sais-tu bien...? Je ferai de toi un personnage à part, si tu ne t'en vas.  SOS. Comment cela?  MERC.   Oui, on t'emportera : tu ne t'en iras pas, si je prends un bâton.   SOS. Tu as beau dire, je soutiens que je suis un des serviteurs de cette maison.   
MERC. Prends garde, tu vas être battu; dépêche-toi de partir.   SOS. Comment! tu voudrais, quand j'arrive, m'interdire l'entrée de chez nous?   
MERC. C'est ici ta demeure?   SOS. Je te dis que oui.   

 


M. Quis erus est igitur tibi? 
SOS. Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus, 
quicum nupta est Alcumena. MERC. Quid ais? quid nomen tibi est? 
SOS. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.       365 
MERC. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis 
advenisti, audaciai columen, consutis dolis. 
SOS. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis. 
MERC. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
SOS. Ita profecto. MERC. Nunc profecto vapula ob mendacium.    370 
SOS. Non edepol volo profecto. MERC. At pol profecto ingratiis. 
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium. 
Traduction à 2 voix / Inès = Sosie -  Noémie = Mercure  
SOS. Tuam fidem obsecro. MERC. Tun te audes Sosiam esse dicere, 
qui ego sum? S. Perii. M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas. 
quoius nunc es? 
SOS. Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.       375 
pro fidem, Thebani cives. 
MERC. Etiam clamas, carnifex? 
loquere, quid venisti? SOS. Vt esset quem tu pugnis caederes. 
M. Cuius es? S. Amphitruonis, inquam, Sosia. M. Ergo istoc magis, 
quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia. 
SOS. Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.       380 
Adèle à préparer en 1 heure

M. Etiam muttis? S. Iam tacebo. M. Quis tibi erust? S. Quem tu voles. 
MERC. Quid igitur? qui nunc vocare? SOS. Nemo nisi quem iusseris. 
MERC.
 Amphitruonis te esse aiebas Sosiam. SOS. Peccaveram, 

nam Amphitruonis ~socium ne me esse volui dicere. 
MERC. Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.   385 
fugit te ratio. SOS. Vtinam istuc pugni fecissent tui. 
MERC. Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi. 
SOS. Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem. 
MERC. Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui. 
SOS. Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.        390 
MERC. Dic si quid vis, non nocebo. SOS. Tuae fide credo? MERC. Meae. 
SOS. Quid si falles? MERC. Tum Mercurius Sosiae iratus siet. 
SOS. Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui. 
Amphitruonis ego sum servos Sosia. MERC. Etiam denuo? 
SOS. Pacem feci, foedus feci. vera dico. MERC. Vapula.        395 

SOS. Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales; 
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen. 158 mots
Pauline à préparer en une heure. 
MERC. Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia. 
SOS. Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem; 
nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.            400 
[qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.] 
M. Hic homo sanus non est. S. Quod mihi praedicas vitium, id tibi est. 
quid, malum, non sum ego servos Amphitruonis Sosia? 
nonne hac noctu nostra navis <huc> ex portu Persico 
venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?    405 
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu? 
non loquor, non vigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit? 
fecit hercle, nam etiam misero nunc <mihi> malae dolent. 
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?  110 mots

M. Quid, domum vostram? S. Ita enim vero.