LATIN Débutant C1 - CORRIGE DES EXERCICES - Savoir analyser les formes : 1ère et 2ème déclinaisons
Par marie-anne Bernolle (Lycée Gustave Monod, Enghien-les-Bains (95)). 15 septembre 2011, 19:50. Cours débutant | Lien permanent.
Apothéose de Romulus - Tite-Live
Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellavit non in bello solum sed etiam in pace habuit.
[16] His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem pavore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae saluere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit.
Consignes de l'exercice :
Pour toutes les formes en gras (1ère déclinaison) ou en italique (2ème déclinaison), quels sont tous les cas, genre et nombre possibles ? Vous répondrez en vous appuyant sur la connaissance des seules déclinaisons.
domi militiaeque gesta : militiae = féminin - génitif, datif singulier / nominatif, vocatif pluriel
fidei divinae originis : divinae = féminin - génitif, datif singulier / nominatif, vocatif pluriel
non animus : animus = nominatif masculine singulier
in regno avito reciperando : datif, ablatif - masculin ou neutre singulier
in quadraginta deinde annos : accusatif masculin plurielad custodiam : accusatif féminin singulier
adCaprae paludem : feminin – génitif datif singulier, nominatif vocatif pluriel
nimbo : datif, ablatif singulier masculin ou neutre
Romanapubes : nominatif ablatif féminin singulier
serena et tranquilla lux : nominatif ablatif féminin singulier
sedemregiam : accusatif féminin singulier
initiofacto : datif ablatif singulier masculin ou neutre
deum deo natum : datif ablatif masculin ou neutre singulier
perobscura fama : nominatif, ablatif féminin singulier