A rendre entre le 8 et le 14 Novembre dernier délai

- le 8 : dans le casier

- Le 14 : dans le casier ou par l’entremise d’Adèle

- entre le 8 et le 14 : par mail


Version n°4 - Exemple de prodiges

Quand les dieux veulent sauver Pompée, puis César de leurs égarements.

 

Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens  abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat, auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse. ]

Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris : te enim accepimus eo die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem spreuisse uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt, deorum concilio adiecerunt. (235 mots)