Cicéron De divinatione - Livre II

Version à préparer par Adèle, Kiéran et ceux qui passent l’option latin à l’oral pour LE LUNDI 6 MARS.

A faire en 3 heures.

III 8 Nam cum de divinatione Quintus frater ea disseruisset quae superiore libro scripta sunt, satisque ambulatum videretur, tum in bibliotheca quae in Lycio est adsedimus. Atque ego: "Adcurate tu quidem", inquam, "Quinte, et stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea quae sunt a te dicta, sed ita nihil ut adfirmem, quaeram omnia, dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim aliquid certi haberem quod dicerem, ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego. 9 Etenim me movet illud quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset. Earumne, quae sensibus perciperentur? At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod previsione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? Aut num nescio qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra dicere, aut, si surdus sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum quae sensu accipiuntur divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus quae arte tractantur divinatione opus est.  177 mots

Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere; nec vero qui fidibus aut tibiis uti volunt ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis. 10 Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur, posse rispondere, sol maiorne quam terra sit an tantus quantus videatur, lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec qui divini habentur profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint: sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.  

 

Ce ne sont pas des voyants ou des diseurs de bonne aventure, mais des médecins que nous appelons auprès des malades et quand on veut apprendre à jouer de la lyre ou de la flûte on ne s'adresse pas à des haruspices mais à des musiciens. Il en est de même des lettres et de tout ce qui est l'objet d'un enseignement. Penses-tu que les hommes qui se donnent pour des devins soient en état de répondre en cas qu'on leur demande si le soleil est plus grand que la terre ou s'il n'a que la grandeur qu'il paraît avoir, si la lune brille de sa propre lumière ou de celle du soleil, ou si on leur pose une question sur le mouvement du soleil, de la lune, des cinq astres que l'on dit être errants? Les devins reconnus tels conviennent qu'ils ne pourraient rien dire de tout cela pas plus que distinguer le vrai du faux en matière de figures géométriques; c'est l'affaire des mathématiciens, non la leur.

 

 

Version à préparer par les autres  pour LE LUNDI 6 MARS.

A faire en 3 heures.

 
XI Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna; naturale, quod animus adriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque qui signis aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.27 Illud autem naturale aut concitatione mentis edi et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia.  De quo primum hoc libet dicere :  hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti qui aut casu veri  aut malitia falsi fictique esse possunt ; argumentis et rationibus oportet quare quidque ita sit docere, non eventis, iis praesertim quibus mihi liceat non credere.  148 mots 

 

Version Ulm à faire en 4 heures Kieran + Adèle pour le vendredi 9 Mars

LXXII 148 Explodatur haec quoque somniorum divinatio pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit. Quod et in iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur si eam funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur. Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri. 149 Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris sive avem adspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam liceat quieta mente consistere. 150 Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur.

 

Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur, conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur." "Mihi vero", inquit ille, "nihil potest esse iucundius."

Si Carnéade n'avait pas élevé une protestation contre les libertés excessives qu'ils prennent, je ne sais si on ne les considérerait pas comme les seuls philosophes. C'est eux que j'ai eus principalement en vue dans ma discussion, c'est contre eux que j'ai dirigé mon effort, non du tout que je les méprise mais parce qu'ils savent user de toutes les ressources de la dialectique et des arguments les plus topiques pour défendre leurs opinions. Puisque c'est le caractère distinctif de l'Académie de ne pas se prononcer, d'approuver l'opinion qui paraît se rapprocher le plus de la vérité, de mettre les thèses opposées en présence les unes des autres, de n'exercer sur le jugement des auditeurs aucune pression, leur laissant une entière liberté, nous resterons fidèles à cette manière de philosopher et nous l'appliquerons, mon frère, si tu le veux bien, le plus souvent possible.» "Rien, dit-il, ne peut m'être plus agréable." Sur cette déclaration nous nous levâmes.